- ALETUM
- I.ALETUMcivitas olim non ignobilis Galliae, in provinc. Lugdunensi tertia, quae a Metropoli Turonicae nomen habet. Eius meminit Notit. Imper. his verbis - Sub dispositione spectabilis Ducis tractus Armoricani et Nervicani Praefectus militum Martensium Aleto. Veteres autem Notitiae provinciarum Galliae nullam eius urbis maritimae mentionem faciunt, quae in tractu Armoricano posita, praesidium militare cognomine Martensium habuit, Praefecto suo parentium, et dispositioni Ducis tractus Armor. et Nervic. subiectorum, ut a latrociniis ac praedationibus Francorum et Saxonum, ea tum maria quottidianis incursionibus infestantium, defenderetur. Inter Britannos Episcopos, qui a Nomenoio Regulo virgas et annulos abicere coacti sunt, Salaconem Aletensem memorant, circa A. C. 850. Alberti Episcopi memenit Robertus de Monte in Chron. 1181. ut et Maclovii vel Macliavi Britanni, qui et Machutes dictus est. Caput fuit pagi cognominis dictumque videtur Britann. linguâ Guich-Aleth, quasi burgus seu vicus Aletensis. Visuntur hodieque rudera murorum et portus eo in loco, castrumque Solidorum Solidor. Dirutô vero Aletô, sedes Episcopalis transsata est in peninsulam S Maclovii, mille plus minus passibus inde distantem et Oceanô fere circumfusam, quae urbs S. Maclovii S. Malo, vel S. Malo de l' Isle vocitatur. Rinctum fluv. vulgo Rance ab uno latere, sicut mare ab altera, Aletum olim alluisse, docet Auctor Vitae Machutis, apud Hadr. Vales. Notit. Gall.II.ALETUMtumulus ad portum Novae Carthaginis: Polyb. l. 10. Vide Aletha.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.